monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19 > sectio 37 > . . . > 63 > sectio 3 > bnf7296.18 > 16 > sectio 6 > 21 > 12 > sectio 4 > sectio 62 > 79 > bnf7296.15 > CAPUT XVII. > 1 > sectio 40 > bnfGrec107.614 > CAPUT XXVIII. > sectio 13 > 11 > 78 > 42 > sectio 80 > . . . > 90 > sectio 21 > 17 > CAPUT XLII. > 5 > sectio 35 > 11 > sectio 5 > sectio 74 > sectio 133 > sectio 111 > uwbM.p.th.f.13.62 > 9 > sectio 19 > csg7.34 > sectio 9 > 33 > 19 > 23 > CAPUT XL. > sectio 16 > sectio 23 > csg102.276 > 23 > CAPUT XXXVIII. > sectio 58 > sectio 1 > CAPUT XI. > sectio 154 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 117, 20
Tu vero, filia - iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt - tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras? An oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facibus intellegit, testem domesticam fugis? Si virgo es, quid times diligentem custodiam? Si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare.